BLAVETUM

BLAVETUM
BLAVETUM
flumen est notissimum in Britannia, Blavet hodieque dictum: a quo et Blavetum oppid. ad eius ostium positum nomen accepit, Blavet.
Eius fluvii mentio fit in Vita Sancti Gildae, his verbis, Construxit parvum oratorium super ripam fluminis Blaveti sub eminenti rupe. Regino quoque, qui ante annos 760. Chronicorum libros duos scripsit, eiusdem fluminis meminit, ac Blavittam fluvium sincerô et incorruptô nomine appellat. A. C. 890. Illi (Brittones) graviter ab hoste laeduntur. (a Nortmannis) Caeduntur passim, et usque Blavittam fluvium omms eorum possessio diripitm: quae verbae in annalibus Mettensibus etiam reperiuntur. Flumen ergo, ut et castrum, primo dictum est Blavitta, deinde Blavetum. Oppid. istud Portum Ludovici, a Ludovico XIII. Francorum Rege dictum audivimus Principatu eius, le Port Louys: sed hoc nomen post ipsius obitum exolevit. Blavitta fluvius a blavo, i e. caeruleo colore aquarum dictus est. Hadr. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Gildas — Infobox Saint name=Saint Gildas birth date=c. 494 or 516 death date=c. 570 feast day=29 January venerated in= [http://www.orthodoxwiki.org/ Orthodox Church] ; Roman Catholic Church; Anglican Communion imagesize= 250px caption= Statue of Saint… …   Wikipedia

  • BLABIA — Galliae Celticae oppid. Blavet teste Orteliô. audet portu celebri, Le Port Lovis. Iuxta ostium Blabii fluv. 3. leucis ab Hannebonto in Meridiem. Vide Blavetum …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BLAVIA — oppid. et arx munitissima Galliae Aquitanicae ad Garumnam fluv. in agro Burdigal. Aufsonius ep. 10. v. 16. Fert militarem ad Blaulam. Hîc relinquere coguntur bellica tormenta, qui Burdigalam navigant. Ausonius autem Blaviam militarem cognominat,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GALLICUS Oceanus — a Rheno ad Pyrenaeum usque promittitur; Gallis mer du Ponant, i. e. mare Occiduum: Plin. l. 4. c. 19. Oceanus Scptentrionalis: Claudio Ptol. Oceanus Germanicus: quibusdam Oceanus Barbaricus. Inter ostia Rheni, et os Sequanae Oceanus est… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”